Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.13.1 | Cic. Fam. 7.13.2 (English) | >>Cic. Fam. 7.14.1 |
7.13.1
sed ut ad rem redeam , te istic invitum non esse vehementer gaudeo et , ut illud erat molestum , sic hoc est iucundum .
tantum metuo ne artificium tuum tibi parum prosit ; nam , ut audio , istic
et tu soles ad vim faciundam adhiberi , neque est quod illam exceptionem in interdicto pertimescas : 'QVOD TV PRIOR vi HOMINIBVS ARMATIS NON VENERIS '; scio enim te non esse procacem in lacessendo . sed ut ego quoque te aliquid admoneam de vestris cautionibus , Treviros vites
censeo . audio capitalis esse ; mallem 'aere , argento , auro ' essent . sed alias iocabimur . tu ad me de istis rebus omnibus scribas velim quam diligentissime . D . IIII non . Mart
non ex iure manum consertum ,sed magis ferro
rem repetunt ,
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.13.1 | Cic. Fam. 7.13.2 (English) | >>Cic. Fam. 7.14.1 |